Библиотека

Иларий, епископ Пиктавийский стр. 439

Размер шрифта
-
+
Тема

134, 8).

149

Sed sacramentum dicti dominici Apostolus tenens, quod est: «Ego et Pater unum sumus» (Joan. X, 30), dum utrumque unum profitetur, unum utrumque sic significat, no ad solitudinem singularis, sed ad spiritus unitatem: quia unus Deus Pater et unus Christus Dominus, cum uterque et Dominus et Deus sit, duos tamen in fide nostra nec deos patiuntor esse nec dominos. Unus igitur uterque est: et unus cum sit uterque non solus est. Nec loqui sacramentum fidei nisi apostolica voce poterimus. Unus est enim Deus, et unus est Dominus: et per id, quod unus est Deus et unus est Dominus, in Deo demonstratur et Dominus, sicut et Deus demonstratur in Domino. Non tenes unionem, ut Deus singularis sit: nec tamen dividis spiritum, ut uterque non unus sit. Neque in uno Deus et in uno Domino discernere poteris potestatem: ne qui Dominus est, non sit et Deus vel qui Deus est, non sit et Dominus. Cavit enim Apostolus, per eloquia nominum, duos vel deos praedicare vel dominos. Et idcirco usus est eo genere doctrinae, ut in uno Domino Christo unum significaret et Deum, et in uno Deo patre unum significaret Dominum; nec tamen impiam nobis ad perimendam unigeniti Dei nativitatem inveheret unionem, et Patrem professus et Christum (De Tr., VIII, 36).

Unus enim uterque est, non unione, sed proprietate: dum et unicuique proprium est ut unus sit, vel Patri esse quod Pator est, vel Filio esse quod Filius est, et id, quod uterque in proprietate sua unus est, sacramentum unitatis ad utrimque est: quia et unus Dominus Christus Deu Patri non potest auferre quod Dominus est, et unus Deus pater uni Domino Christo non intelligitur negare quod Deus est: cum si per id, quod Deus unus est, non et Christo proprium esse videtur ut Deus sit: nesesse est per id, quod unus Dominus Christus est, non et Deo debitum esse intelligatur ut Dominus sit; <нрзб.> quod unus est, non sacramenti sit significatio, sed unionis exceptio (ibid., XI, 1).

Apostolica igitur fides, sive Patrem praedicabit, praedicabis Deum unum; sive Filium confitebitur, confitebitur Deum unum: quia et eadem atque indissimilis Dei natura sit in utroque, et quod dum et Pater Deus et Filius Deus est, et unum sit naturae nomen utriusque, unus utrumque significat. Nam ex Deo Deus, vel in Deo Deus, nec deos duos perficit, cum unus ex uno in natura et nomine maneat unius; nec in solitarium Deum deficit, cum unus et unus in significatione non solus est (ibid., VII, 32). Non dum vesanos spiritus tuos dictis evangelicis atque apostolicis suffoco, in quibus Pater et Filius non persona, sed natura unus et verus Deus uterque est: interim te lex sola enes cat (ibid., V, 10). Sed nos edocti divinitus neque duos deos praedicare neque solum, nane evangelici ac prophetici praeconii rationem in confessione Dei patris et Dei filii afferemusi, ut unum in fide nostra sint uterque, non unus (ibid., I, 17).

150

Significationem enim efficii testatur in nuntio: naturae autem veritatem <нрзб.> cum Deum dixit (ibid., V, 11). Dominus... et naturae

Переход на страницу
Ваш комментарий
Рейтинг

Имя, оценка и комментарий будут опубликованы после модерации. Не указывайте личные данные. Политика конфиденциальности.