Библиотека

Иларий, епископ Пиктавийский стр. 461

Размер шрифта
-
+
Тема

fuit surgit; non amisit originem, sed profecit ad honorem (In Ps. 2, 41).

291

Nam cum omnis caro redempta in Christo sit, ut resurga, et omnem assistere ante tribunal ejus necesse sit; non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi. Quibus ergo tantum resurrectio, non etiam demutatio est tributa, hi salvantur in nihilum. In ira enim deducentur hi populi, quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta (In Ps. 55, 7; срав. Ps. 52, 17; 1, 14).

292

Postremo aversi non in alia quam retrorsum. Resurgentes enim ex mortuis, rursum ad poenae ultionisque judicium in infima terrae unde emerserant revertentur. Omnis enim caro resurget, sed non omnis demutabitur (1 Cor. XV, 51): et unumquemque in carne sive bona sive mala, prout gessit, recipere constitutum est (In Ps. 69, 3; срав. 55, 9–10). "Propter ea non resurgent impii in judicium". Non abolitio his, qui untique pulvis erunt, per id quod non resur­gunt denuntiatur; sed resurrectio his in judicium denegatur. Non enim per id, quod non erunt, sensu poenae carebunt: quia lucri poenam faciet, quod non subsistet ad poenam (In Ps. 1, 15).

293

Ut nunc per hanc eamdem subjectionem virtute Dei tactus fumet, licet nondum totus uratur, sed per id quod interim fumare potuit, et uri posse noscendus est. Uritur non ille tantum, sed et omnes eius. Non uni tantum praeparatus hic ignis est. Domino dicente: Abite in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et engelis ejus (Matth. XXIV, 41) (In Ps. 143, 11).

294

Nec tamen universi tum a Deo judicabuntur, sed ii tantum qui sunt in Dei religione versati. Nam qui Deum non agnoverunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, jam judicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus, non resurrecturos impios in judicium. Judicabuntur ergo qui Deum scierunt, et facinora eorum, id est, mala opera cumbonis collata ponderabuntur: ut si plura et gravia fuerintbona, justificentur ad vitambeatam (De div, inst. VII, 20).

295

Sunt enim aliqui inter impios piosque qui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprie, quia in id ipsum constiterint ex utroque: nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum; nec infidelitati deputandi quia aliquid habeant et fidei. Plures namque Dei metus in Ecclesia continet: sed oesdem tamen ad saecularia vitia saeculiblandimenta sollicitant. Orant, quia timent; peccant, quia volunt. Christianos se nuncupant, quiabona est spes aeternitatis: gentilia agunt, quiablanda praesentia sunt. Impii non manent, quia his Dei nomen in honore est: pii non sunt, quia quae pietati sunt aliena sectantur. Et necesse est ea magis diligant, per quae id quod se nuncupant esse non possunt; secundum nuncupationis voluntatem, operum voluntate potiore. Et idcirco Dominus postea quam credentes non judicandos, et non credentes jam judicatos esse dixerat, addidit: "Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen". In eos ergo judicium est quod jam et in incredulos actum est, et in credentes non necessarium est: quia magis tenebras quam lumen dilexerint; non quod non dilexerint et lumen, sed quod dilectio illis fuerit magis propensa tenebrarum.

Переход на страницу
Ваш комментарий
Рейтинг

Имя, оценка и комментарий будут опубликованы после модерации. Не указывайте личные данные. Политика конфиденциальности.