Библиотека

Иларий, епископ Пиктавийский стр. 450

Размер шрифта
-
+
Тема

coelum est, quod secundum vos etiam ante tempus est, idem et ante saeculum est (De Tr. XII, 34).

212

Quid enim magnum est, ut ante terram Deus Dominum Christum genuerit; cum Angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior? (De Tr. XII, 37).

213

Sed cum regionem cognitioni suae qui infinitus est collocaret; coelo superiore atque primo eodemque in orbem collocato, terminum quemdam Virtutibus, quae primae ad cognoscendum se gignerentur, inclusit (Iri Ps. 135, 8).

214

Sed ea, quae spiritaliter naturae spiritales contuentur (In Ps. 137, 5). Ut cui spiritalia debent, in primogenito creata (De Tr. VIII, 50).

215

Ac ne forte, quod in aeternum manerent, naturale illis esse ex substantiaebeatitudine crederetur; subjecit, «Praeceptum posuit, et non praeteribit: ut hoc quod sunt, id est, ut maneant in aeternum, non naturae suae esse intelligant, sed praecepti ejus sit, qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam aeternitatis afferre. Non enim, inguit, praeteribit praeceptum, id est, mandati ejus non erit finis: quia in aeternum maneant quibus aeternitatem Virtus aeternitatis indulsit (In Ps. 148, 5).

216

De Tr. II, 9, 18; III, 7; In Ps. 118, 3, 10; 134, 9, 12; 135, 8, 10. Scit autem in coelis Propheta plura Dei esse mandata, scit per diversitatem ministeriorum diversas esse praeceptorum observantias, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatum, et principatuum. Quos utique necesse est, ut nominibus, ita et officiis esse diversos, perpetuam tamen mandatorum custodiam pro naturae suae firmitate retinentes (In Ps. 118, 3, 10). Plures quidem (Apostolus) thronos, dominatus, potestates, principatus connumerat (II Cor. XII, 2), quibus necesse est proprias sedes habitationis congruae deputari (In Ps. 135, 10).

217

Об образе рождения Сына archangeli nesciunt, angeli non audierunt, saecula non renent (De Tr. II, 9).

218

Plures quidem thronos, dominatus, potestates, principatus connumerat (II Cor. XII, 2)... Sed et alia, quorum cognitionem futuris temporibus promittit, esse significat, cum ait: «Et super omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro (Ephes. I, 21) (In Ps. 135, 10).

219

Scit in coelo omnes angelos in meditatione justificationum Dei esse. Nihil enim illic otiosum, nihil iners est: omnes virtutes coelestes in opere ministerii sui permanent (In Ps. 118, 15, 9).

220

О разделении народов по числу ангелов впервые встречаем у александрийских писателей: Климента, Оригена (In Numer. hom. 11), затем у Евсевия Кесарийского (Demonst. Evang., с. 7). От Оригена эту мысль заимствовал и Иларий. Затем она встречается у Августина (Ser. 1; In Ps. 88, 3), и у Иеронима (In Mich. VI, 2), и Златоуста (In Colos. Нот. 3).

221

Si enim lex disposita est per angelos, panemque Angelorum manducavit homo, coelique stillasse in Sina scribuntur, profecto ministerium hoc a coelis, id est, abAngelis expletum esse non dubium est (In Ps. 67, 9, 18; 137, 5).

222

Tamen meminimus esse plures spiritales virtutes, quibus angelorum est nomen, vel ecclesiis praesidentes. Sunt enim, secundum Joannem, Asianis ecclesiis angeli (Apoc. i, 20). Sunt et, Moyse testante, secundum numerum angelorum fines gentium Adae filiis constituti (Deuter. XXXII, 8). Sunt et, Domino docente, pusillorum angeli quotidie Deum videntes (Matth. XVIII, 10).

Переход на страницу
Ваш комментарий
Рейтинг

Имя, оценка и комментарий будут опубликованы после модерации. Не указывайте личные данные. Политика конфиденциальности.