Библиотека

Иларий, епископ Пиктавийский стр. 434

Размер шрифта
-
+
Тема

35).

123

Contestatam de se potestatem, per reverentiae honorem, ei cui omnia meminerat confitenda subjecit; non sibi adimens quod similia Patri posset, sed eum per quem similia posset ostendens (In. Ps. 138, 28). Missurus quo que Paracletum, sicuti frequenter spopondit, interdum eum et mittendum dixit a Patre, dum omne quod ageret, pie referre est solitus ad Patrem (De Synod., 54). Sed pietatis subjectio non est essentiae diminuto, nec religionis officium efficit naturam (De Synod., 51). An et hoc ex ignorantia venit, ut cum caeteris Patri subjectus sit Filius: ut dum cum caeteris subjicitur, non discernatur a caeteris? Cum subjectio Filii naturae pietas sit, subjectio autem caeterorum creationis infirmitas sit (De Synod., 79).

124

Quod si acceptio potestatis, sola est significatio nativitatis, in qua accepit id quod est: non est infirmitati datio deputanda, quae totum hoc nascentem consummat esse quod Deus est. Cum enim innascibilis Deus ad perfectam divinae beatitudinis nativitatem unigenito Deo auctor sit, auctorem nativitatis esse sacramentum paternum est. Caeterum non habet contumeliam, quae se auctoris sui esse imaginem genuina nativitate consummat. Dedisse enim potestatem omnis carnis, et ad id dedisse ut det ei vitam aeternam, habet et in dante quod pater est, et in accipiente quod Deus est: cum et in eo significetur Pater esse, quod dederit; et in eo Filius Deus maneat, quod vitae aeternae dandae sumpserit potestatem (De Tr., IX, 31).

125

Haec igitur natura (Deus Filius) non eguit vel demutatione, vel interrogatione, vel allocutione, ut post ignorantiam sciat, post silentium interroget, post interrogationem audiat: sed perfecta in sacramento unitatis suae manens, ut habuit de Deo nativitatem ita habuit et universitatem. Universitatem autem habens, non etiam non quae universitatis sunt tenuit, scientiam scilicet, aut voluntatem: ne quod scit Pater, per interrogationem Filius sciret; vel quod vult Pater, per significationem Filius vellet. Sed cum omnia, quae Patris sunt, sua essent; in ea fuit proprietate naturae, ne aliud aliquid, quam Pater, aut vellet, aut sciret (De Tr.. IX, 74).

126

Hinc enim illud est, «Qui me vidit, vidit et Patrem»: sed et illud, «Verba quae loquor, non a me loquor» (Joan. XIV, 9, 10). Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse est debete quod loquitur: sum autem se viso Pater videtur, naturae conscientia est, quae ad demonstrationem in se Dei, non aliena a Deo in Deum nata substiterit. Vel illud, «Pater quod dedit mihi, majus est omnibus» (Joan, X, 29); et rursum, «Ego et Pater unum sumus» (ibid., 30). Nam et datio paterna sumptae nativitatis professio est et quod unum sunt, proprietas ex nativitate naturae est. Vel illud, «Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem» (Joan. V, 22, 23). Nam dum judicium datur, nativitas non tacetur: dum vero exaequatur honor, natura retinetur. Ve! illud, «Ego in Patre, et Pater in me»; et rursum, «Pater major me est, (Joan. XIV, 11, 28). In eo enim, quod in sese sunt, Dei ex Deo divinitatem cognosce: it. eo vero, quod Pater maior est. confessionem paternae auctoritatis intellige (De Tr. XI, 12).

127

Ut cum

Переход на страницу
Ваш комментарий
Рейтинг

Имя, оценка и комментарий будут опубликованы после модерации. Не указывайте личные данные. Политика конфиденциальности.