Иларий, епископ Пиктавийский стр. 436
uno Deo ac vero professo, neque in unius veri Dei unione deficeret neque ad fidem Dei alterius excederet; dum neque solitarius nobis Deus in confessione, neque duo suna (De Tr., VII, 2). Aequalitas vero numquam ibi esse credetur, ubi unio est: nec tamen illic reperetur, ubi differt. Ita similitudinis aequalitas nec solitudinem habet, nec diversitatem: quia omnis aequalitas non diversa, nec sola sit (ibid., VII, 15). In solitarii unione contineat (ibid., VII, 21). Docet Apostolus unitatem esse naturae, non solitudinem unionis (ibid., VIII, 28). Non tenes unionem, ut Deus singularis sit (ibid., VIII, 36). Occasionem tamen irreligiosae unionis exclusit: quia sum et in Deum, et in se credendum professus sit, fidem de se solitario non reliquit (ibid., IX, 19).
134
Nobis autem in confessione nativitas est: et unionem detestantes, unitatem divinitatis tenemus (ibid., VI, 11). Ac ne te naturae unitas in solitarii unione contineat (ibid. VII, 21). Docet Apostolus unitatem esse naturae, non solitudinem unionis (ibid., VIII, 28). Non ad solitudinem singularis, sed ad spiritus unitatem (ibid., VIII, 36). Ita «ex quo» et «per quem» relatum ad utrumque est, et ad demonstrationem unitatis utriusque, nec ad intelligentiam singularis (ibid., VIII, 38). His enim se verborum proprietatibus temperavit, quibus nec duos deos intelligeretur significare, neque unicum: dum et unionem detestatur, nec separat unitatem… (ibid., VIII, 38. Срав. VI, 8; VII, 5, 18, 25).
135
Et ubi quod «unum sumus» unio non est, uum eos efficit esse nativitas (ibid., VII, 25). Quod autem alienum a se non est, id unum est genere naturae: est quidquid unum est per nativitatem, non habet solitudinem: quia et solitudo singularis est, et nativitatis est unitas ad utrumque (ibid., VIII, 21). Dum utrumque unum profitetur, unum utrumque sic significat, non ad solitudinem singularis, sed ad spiritus unitatem (ibid., VIII. 36).
136
Deus honorem Deo postulat; et postulat cum alterius significatione personae: «Qui», inquit, «apparuit tibi eum lugeres»; ne qua personae ejusdem confusio nasceretur (De Tr., IV. 30). Sed significata personarum intelligentia, et distincto innascibilitatis nativitatisque sensu… non solitarium Deum docuit (ibid., IV, 33). Nam discretio tantum personae in «te» et «tuus» posita est, in nullo tamen naturae distincta confessione (ibid., IV, 35). Habitantem abeo in quo habitet discernens, personae tamen tantum distinctione, non generis… (ibid., IV, 40). In quibus Pater et Filius non persona, sed natura unus et verus Deus uterque est (ibid., V. 10). Vel quid praeter significationem personae in Domino ac Domino coaptabis? (ibid., V, 16). Ut indivisus atque inseparabilis, non ex persona, sed ex natura, subsistens ex Patre unigenitus intelligatur… (ibid., V. 35). Discernitur persona accipientis, et dantis; ne ipse idem sit unus et solus (De Synod., 14). Non persona Deus unus est, sed natura: quia nihil in se diversum ac dissimile habeat natus et generans. Et post haec, unam substantiam Patris et Filii dicendo, non erra!: aut unam substantiam negando, jam peccat (De Synod., 69). Unius nominis, atque naturae (De Tr., VII, 8). Naturae unitas (ibid., VII, 21). Nativitatis hoc sacramentum est. ut Pater et Filius in unitate naturae sint (ibid., VII, 26) Naturae in