Библиотека

Иларий, епископ Пиктавийский стр. 443

Размер шрифта
-
+
Тема

erga res tuas religio est. Neque, quia te solum innascibilem, et unigenitum ex te natum sciens genitum tamen Spiritum sanctum non dicturus sim, dicam umquam creatum. Hujus ego dicti, quod mihi cum caeteris a te subsistutis commune est, ad te quoque prorepentes timeo contumelias. Profunda tua sanctus Spiritus tuus, secundum Apostolum (I Cor. II, 10), scrutatur et novit, et interpellator pro me tuus inenarrabilia a me tibi loquitur: et ego naturae suae ex te per unigenitum tuum manentis potentiam creationis nomine non modo eloquar, sed etiam infamabo? Nulla te nisi res tua penet­rat: nec profundum immensae majestatis tuae, peregrinae atque alienae a te virtutis causa metitur. Tuum est quidquid te init: neque alienum a te est, quidquid virtute scru­tantis inest (De Tr. XII, 55). Mihi autem inenarrabilis est, cujus pro me mihi inenar­rabiles sunt loquelae. Nam ut in eo, quod ante aeterna tempora Unigenitus tuus ex te natus est, cessante omni ambiguitate sermonis atque intelligentiae difficultate, solum quod natus est manet: ita quod ex te per eum sanctus Spiritus tuus est, etsi sensu quidem non percipiam, sed tamen teneo conscientia. In spiritalibus enim rebus tuis hebes sum... Regenerationis meae fidem obtineris nescio: et quod ignoro jam teneo. Sine sensu enim meo renascor, cum efficientia renascendi. Modus autem Spiritui nullus est, loquenti cum velit, quod velit, ubi velit. Et cujus adeuntis atque abeuntis causa, sub assistentis licet conscientia, nesciatur, hujus naturam inter creaturas referam, et originis suae definitione moderabor? Omnia quidem facta per Filium, qui apud te Deum in principio erat Deus Verbum, Joannes tuus loquitur (Joan. I, 1, 3). Sed creata omnia in eo in coelis et in terra visibilia et invisibilia. Paulus enumerat (Coloss. I, 16). Et cum universa in Christo et per Christum creata memoraret; de Spiritu sancto sufficientem sibi significationem eam existimavit, quod hunc Spiritum tuum diceret. Cum his ego proprie electis tibi viris haec ita sentiam, ut sicut nihil aliud ultra sensum intelligentiae meae secundum eos de Unigenito tuo dicam, quam esse natum; ita quoque ultra ingenii humani opinio­nem secundum eos nihil aliud de sancto Spiritu tuo loquar, quam spiritum tuum esse. Neque sit mihi inutilis pugna verborum, sed incunctantis fidei constans professio.(ib. ΧΙI, 56).

167

Illaesum atque incontaminatum regenerantis Trinitatis sacramentum intra defini­tionem salutarem apostolica atque evangelica auctoritas contineret: neque jam per sen­sus humani sententiam Spiritum Dei inter creaturas quisquam auderet referre, quem ad immortalitatis pignus, et ad divinae incorruptaeque naturae consortium sumeremus (ib., I, 30).

168

Atque ita dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur (ib., II, 4).

169

Et missurus a Patre est eum Spiritum veritatis, qui a Patre procedit: jam ergo non est acceptio, ubi demonstrata processio est. Superest ut confirmemus in eo sententiam nostram, utrum in hoc consistentis egressionem, an geniti processionem existimemus (ib., VIII, 19).

170

Jam vero quid mirum, ut de Spiritu sancto diversa sentiant, qui in largitore ejus creando, et demutando et abolendo tam temerarii sint auctores? atque ita dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur:

Переход на страницу
Ваш комментарий
Рейтинг

Имя, оценка и комментарий будут опубликованы после модерации. Не указывайте личные данные. Политика конфиденциальности.