Иларий, епископ Пиктавийский стр. 444
Patrem negando, dum Filio quod est filius adimunt; Spiritum sanctum negando, dum et usum et auctorem ejus ignorant (De Tr. II, 4).
171
Loqui autem de eo (Spiritu sancto) non necesse est, qui Patre et Filio auctoribus, confitendus est (ib., II, 29).
172
Cum dicunt per quem sit, et ob quid sit, vel qualis sit: si responsio nostra displicebit dicentium, per quem omnia et ex quo omnia sunt, et quia Spiritus est Dei, donum fidelium; displiceant et Apostoli et Prophetae (De Tr. II, 29). Ср. слова Илария в истолковании крещальной формулы: «Urus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus, donum in omnibus... una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum» (ib., II, 1).
173
Unus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus…; et unus Spiritus, donum in omnibus… una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum (ib., II, 1).
174
Hunc (Christum) Moysi legem dedisse, hunc in prophetis fuisse, et per eos ingentia i Eia corporationis et passionis suae sacramenta cecinisse (In. Ps. 63, 10). Verum haec qui in nobis Deus super occasum adscendens per virtutem resurrectionis operatus est, idem omnia ad hujus spei nostrae praeparationem adumbrata gessit in lege: ut non alius prophetarum, alius Evangeliorum Deus possit intelligi (In Ps. 67, 9).
175
Ut quia infirmitas nostra neque Patris neque Filii capax esset, fidem nostram de Dei incarnatione difficilem, sancti Spiritus donum quodam intercessionis suae foedere luminaret (De Tr, II, 33).
176
Humani enim generis causa Dei filius natus ex virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante; et sua Dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit (De Tr. II, 24). Spiritus sanctus de super veniens... [quia ubi vult, Spiritus spirat (Joan. III, 8)] naturae se humanae carnis immiscuit; et id, quod alienum a se erat, visua ac potestate, praesumpsit: atque ut ne quid per imbecillitatem humani corporis dissideret, virtus Altissimi virginem obumbravit, infirmitatem ejus veluti per umbram circumfusa confirmans, ut ad sementivam ineuntis Spiritus efficatiam substantiam corporalem divinae virtutis inumbratio temperaret (ib., II, 26). Et caro non aliunde originem sumpserat, quam ex verbo; et Verbum caro factum, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum (ib., X, 16; cp. 17—18). Postea, quam Dei spiritum, Dei virtutem, Dei Sapientiam, Dei Filium, et unigenitum Deum ad remissionem peccati condemnationemque peccati legis, hominem natum esse cognoverit (In Ps. 61, 2; cp. Ps. 138, 15).
177
In Spiritu autem Dei patrem Deum significari, ita existimo inteiligi opertere, quod Spiritum Domini super se esse Dominus Jesus Christus professus sit, propter quod eum ungat, et mittat ad evangelizandum. Paternae enim naturae virtus in eo manifestatur; naturae suae communionem in Filio etiam in carne nato per sacramentum spiritalis hujus unctionis ostendens (Matth. 111, 17), cum post consummati baptismi nativitatem tum naec quoque proprietatis significatio audita est, voce testante de coelo: Filius meus es tu,