Библиотека

Иларий, епископ Пиктавийский стр. 453

Размер шрифта
-
+
Тема

se, etsi manens in eo, ab ejus societate divellat, ut tamquam peregrina incolatu ejus utatur (In Ps. 118, 4, 1). Sed quia meminit ex consortio ejus non nullam se labem contraxisse peccati; orat ut per verbum Dei, quamvis admixta terrenae mortalique naturae anima ejus sit, ipse tamen in vitam vitae coelestis animetur (In Ps. 118, 4, 2).

242

Quasi non et animae naturam vitia corporis, quibus oblectatur, inficiant; aut cum delectatio corporis redundet ad mentem, non et mentem secum corpus retrahat ad oblectationis affectum (In Ps. 62, 3).

243

Paulus beatus inhabitationem corporis sui congemiscit, per incolatum carnis peregrinari se a Deo conquerens (Rom. VII, 24). Quo contra peregrinandum in carne scit sibi esse, ut ei cum Deo sit incolatus: sed tamen melius ei esse dissolvi, et cum Christo esse (Phil. I, 22–23), et Eccleia astes ait: "Et laudavi omnes qui mortui sunt, super omnes qui vivunt usque nunc" (IV, 2): liberata scilicet per dissolutionem corporis anima, onere atque consortio eam esse infirmis hujus atque periculosae carnis exutam (In Ps. 119, 11).

244

(Sanctus ille) elegit autem non naturali necessitate, sed voluntate pietatis: quia unicuique ad id quod volet via est proposita vivendi, et appetendi atque agendi permissa libertas (Deut. XXX, 19). Et ob id uniuscujusque aut poena aut praemiis afficietur electic (In Ps. 118, 22, 4). Velle enim naturae libertas est, quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate subsistat (De Tr. VII, 19).

245

Nam unicuique nostrum libertatem vitae sensusaue permisit, non necessitatem in alterutrum affigens, ut unumquemque ex naturabonum malumve esse lex cogeret, sed qui nos perbenevolentiam utendaebeatitudinis suae creasset, profectum nobis ad id per meritum vitae innocentis honestaeque constituit. Quid autem honoris haec praemiibonitatis necessitas mereretur, cum malos non esse vis quaedam nobis conserta non sineret? Voluntati ergo permissabonitas est: ut praemium sibi voluntasbonitatis acquireret; et esset nobis aeternae hujusbcatitudinis profectus atque usus ex merito, non necessitas indiscreta per legem. Et quamquam nos ad voluntatembonitatis, id est adbene honesteque vivendum per spem promerendae et utendae suaebonitatis illiceret, poenam tamen devitatae et contemptaebonitatis adjecit: ut cum libertatem nobis voluntatis adbonitatem promerendam reliquisset, quia meritum naturae necessitas non haberet, libertatem ipsam quotidie propositus e contrario poenae terror argueret. Atque ita et per rationem aequi atque justi ad meritum praemii permissa libertas est, et perbonitatem Dei vis libertatis metu constitutionis artata est, utbene velle meriti spes moneret, malum nolle propositae ultionis poena suaderet (In Ps. 2., 16).

246

Quomodo unum velle possunt, quibus scire non unum est; cum scientia, et ignoratio voluntatis unius impediant unitatem? Cum itaque scientiae inscientia adversa sit, unum velle adversa non possunt (De Tr. IX, 70).

247

Differt itaque natura et origo hominis abinstitutione, universae creationis: et proprie de со ante et tractatur et confirmatur, ut fiat, cum caetera sine quadam consilii sententia esse sint jussa. Habet ergo primum hanc origo hominis dignitatem, quod ei proprium fuit de se ante tractari (In Ps. 118, 10, 4).

248

Non pepercerat autem primo illi de terrae limo Adam, quem de paradiso post culpam, ne lignum vitae attingens

Переход на страницу
Ваш комментарий
Рейтинг

Имя, оценка и комментарий будут опубликованы после модерации. Не указывайте личные данные. Политика конфиденциальности.