Иларий, епископ Пиктавийский стр. 454
in aeternitatem poenae maneret, ejecit (In Ps. 68, 23). Jam non, sicut in Adam, donum ejus et statuta perturbabuntur: quia ille constitutae immortalitatisbeatudinem peccato transgresse legis amisit (In Ps. 1, 13). Nisi quod secundum primi hominis naturam, cui post peccatum dictum est: "Terra es, et in terram ibis" (In Ps. 142, 11).
249
Et ne ad inanimena hanc terrae molem esset sermo referendus, universitas nostra ex terra in primo Adam parente genitorum subplurali numero monstratur cum dicitur: "Jubilate Deo omnis terra" (In Ps. 65, 4).
250
Non enim ea vita, quae nunc est per infirmitates corporis, sua est:abAdam namque ista coepit, non cum Adam inchoata est, quam non vitam, sed mortem esse. Apostolus novit… In hac ergo vita sua Deum, qualis primum in homine est instituta, laudabit (In Ps. 145, 2).
251
Quisquis ergo in crimine primi parentis Adam exsulem se factum illius Sion recordabitur, in qua sine cupiditate, sine dolore, sine metu, sine crimine vita est, et traditum se saeculo confusionis hujus tamquam Babyloni, traditum corpori quod vitiorum et appelitionum et cupiditatum perturbatione confusum est; recte et ipse spiritaliter captuvus (est) (In Ps. 136, 5).
252
Anima nostra in requiem suam, ex qua per transgressionem primi parentis sui Adam ejecta est, reverente (In Ps. 146, 4).
253
Sunt enim multa saeculi scandala, quae prohibent perfectam in nobis mandatorum esse custodiam. Taceo de naturis corporum, quae nos interim aut per infirmitatem, aut per incentiva vitiorum inperfectos esse compellunt. At vero morte victa, et aculeo ejus obtuso et cum facie ad faciem audiemus atque cernemus; tunc vere et vivemus, et mandata Dei servabimus (In Ps. 118, 3, 6).
254
Et quia hanc terram rectam scit sibi non in corpore mortis hujus posse concedi, quia labes carnis humanae per admixtam in se vitiorum consuetudinem adoleri penitus, nisi cum naturae demutatione, non possit (In Ps. 142, 13).
255
Cum enim voluntas nostra per Dei metum et spem aeternorum ad perfecta innocentiae opera contendat; et contra naturalis quaedam nos consuetudo vitiorum in ipsis illis, e quibus emergere nitimur, demoretur: vitae dolorem per infirmitatem destitutae voluntatis accipimus, secundum dictum prophetae; "Qui apponit scientiam, apponit dolorem" (Ecci. I, 18). Cum enim veritatis cognitio voluntatem nostram ad profectum consequendae utilitatis instiget, et naturae consuetudo voluntatem scientem se proficere oportere detineat; profectus scientiae, profectus doloris est; cum in tantum se per naturam doleat detineri in quantum naturam sibi per cognitionem intelligat relinquendam (In Ps. 126, 13).
256
Et ad haec quidem nos vitia, naturae nostrae propellit instinctus (In Ps. 1, 4).
257
Quos corporis infirmitas et conditio originis in peccatis detinet (In Ps. 134, 4).
258
Stultitiae atque impietatis extremae est, non intelligere se subDeo et ex Deo vivere, sed in his quae gerit et exspectat sua magis velle considere potestate; cum si quid illud in se sit, ex Deo sit (In Ps. 51, 20).
259
Misericordiae autem, quam orat, hunc fructum esse sentit, ut gressus sui dirigantur, non secundum saeculi vias, nonsecundum humanam gloriam, non secundum corporis, voluptates, sed secundum eloquium Dei. Si nihil impedimenti usquam occurreret,