Библиотека

Иларий, епископ Пиктавийский стр. 459

Размер шрифта
-
+
Тема

Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo, vel Christum sibi inesse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis); quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas, perfectae sacramentum sit unitatis (De Tr. VIII, 13). De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stuite atque impie dicimus. Ipse enim ait, "Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo" (Joan. VI, 56-57). De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque nausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit (ib., VIII, 14). Quam autem naturalis in nobis haec unitas sit, ipse ita testatus est: "Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo" (Joan. VI, 57). Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit: ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit. Perfectae autem hujus unitatis sacramentum superius jam docuerat, dicens: "Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit meam carnem et ipse vivet per me" (ib., 58). Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivimus... Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus: victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos natura­liter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae adepti: quomodo nor. na­turaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? (ib. VIII, 16).

281

Non enim negari jam Christus quin Christus sit potest... Hunc Apostolorum et Martyrum per virtutum operationes loquuntur sepulcra, hunc potestas nominis sui probat, hunc immundi spiritus confitentur, hunc punitorum daemonum resonant mugitus (De Tr. XI, 3). Sanctus ubique beatorum Martyrum sanguis exceptus est, et veneranda ossa quotidie testimonio sunt: dum in his daemones mugiunt, dum aegritudines depelluntur, elevari sine laqueis corpora, et suspensis pede feminis vestes non defluere in faciem, uri sine ignibus spiritus, confiteri sine interrogatione vexatos, agere omnia non minus cum profectu examinantic, quam incremento fidei (Contr. Const., 8).

282

Accipi autem "aeternum" ita potest, ut intelligatur nullo id quod aeternum ist fine desi­nere. Saeculum vero, quod α ιών, graece est, intra spatium definiti temporis continetur. Non enim ait, in sacculum saeculi, neque, in saecula saeculorum: sed, "in saeculorum verbum tuum permanet" (In Ps. 118, 12, 3). Quod nobiscum "in aeternum" id simplex et in omne tempus sine definitionis alicujus proprietate commune est: quod

Переход на страницу
Ваш комментарий
Рейтинг

Имя, оценка и комментарий будут опубликованы после модерации. Не указывайте личные данные. Политика конфиденциальности.