Иларий, епископ Пиктавийский стр. 460
cum illis τού αιώνος, id certi et designati saeculi significationem habet (In Ps. 65, 12; срав. 65, 13).
283
Sed quemadmodum in superiore susceptus vivet: ita et in hoc adjutus salvabitur. Adhuc enim sibi obeunda mors est, adhuc inferi sustinendi (In Ps. 118, 15, 18).
284
Quam decensionem Dominus ad consummationem veri hominis non recusavit (In Ps 138, 22).
285
Nec tamen quisquam putet, animas post mortem protinus judicari: omnes in una communique custodia detinentur, donce tempus adveniat, quo maximus judex meritorum faciat examen (De div. inst. VII, 21).
286
Non morosa haec ira est, per quam de justa via pereunt: ne quis sibi interim in poenae lucro inter moras judiciiblandiatur. Inbrevi namque exardescit ira. Excipit enim nos statim ultor infernus: et decedentes de corpore, si ita vixerimus, confestim de via recta perimus. Testes nobis evangelicus diver et pauper: quorum unum Angeli in sedibus beatorum et in Abrahae sini locaverunt, alium statim poenae regio suscepit (Luc. XVI). Adeo autem statim poenae mortuum excepit, et etiam fratres ejus adhuc in supernis manerent. Nihil illic dilationis aut morae ist. Judicii enim dies vel beatitudinis retributio est eaterna, vel poenae. Tempus vero mortis habet interim unumquemque suis legibus, dum ad qudiclum unumquemque aut Abraham reservat, aut poena (In Ps. 2, 48; 57, 5; 118, 11, 3).
287
Non enim temporis hujus et saeculi est ista custodia, non aduri sole atque luna et ab omni malo conservari; sed futuri boni expectatio est, cum exeuntes de corpore ad introitum illum regni coelestis per custodiam Domini fideles omnes reservabuntur, in sinu scilicet interim Abrahae collocati, quo adire impios interjectum chaos inhibet, quo usque introeundi rursum in regnum coelorum tempus adveniat (Luc. XVI, 26). Custodiet ergo Dominus exitum, dum de corpore exeuntes, secreti ab impiis interjecto chao inquiescant (In Ps. 120, 16).
288
An cum ex omni otioso verbo rationem simus praestituri, diem judicii concupiccemus, in quo nobis est ille indefessus ignis subeundus, in quo subeunda sunt gravia illa expiandae a peccatis animae supplicia? Beatae Mariae animamgladius pertransibit, ut reveletur multorum cordium cogitationes (Lue, II, 35). Si in judicii severitatem capax illa Dei Virgo ventura est, desiderare quis audebit a Deo judicari? (In Ps. 118, 3, 12).
289
Neque enim resurrecturis omnibus abexteriore materia corpus acquiritur, neque peregrinae originis externarumque causarum natura redhibetur: sed idipsum in profectum aeternae claritatis emergit, fitque in eo demutatione potius quam creatione, quod novum sit (In Ps. 55, 12).
290
Tamen cum de eodem figulo ait: "Et ipse fecit vas aliud secundum quod placuit in conspectu ejus" (Jerem. XVIII, 4), significari etiam intelligitur illa, quae secundum Dei voluntatem resurgentium corporum instauratio est futura. Prout enim ei placet, et in conspectu ejus dignum est, confracta reparabit, non ex alia aliqua, sed ex veteri atque ipsa originis suae materie speciem illis complaciti sibi decoris impertiens: ut corruptibilium corporum in incorruptionis gloriam resurrectio, non interitu naturam perimat, sed qualitatis conditione demutet. Non enim aliud corpus, quamvis in aliud resurget… Fit ergo demutatio, sed non affertur abolitio. Et cum id quod fuit, in id quod non