Библиотека

Иларий, епископ Пиктавийский стр. 458

Размер шрифта
-
+
Тема

petram Ecclesiae aedificatio est" (De Tr. VI, 36). "Haec fides. Ecclesiae fundamentum est: per hanc fidem infir­mes adversus eam sunt portae inferorum. Haec fides regni coelestis habet claves. Haec fides quae in terris solverent aut ligaverit ligata in coelis sunt et soluta (Matth. XVI, 18-19)" (De Tr. VI 37).

274

Ipse quidem lavacri egens non erat, quia, de eo dictum est, "Peccatum non fecit" (1 Pet. II, 22); et ubi peccatum non est, remissio quioque ejus est otiosa (In Matth. II, 5). Humilitas itaque ejus probatio est. Unigenitus namque Deus, peccatorum remissor, aeterni regni dominus, baptizari se tamquam peccatorem exposcit. Officium istud baptista renuit, agnoscens eum qui sibi potius peccata donasset (In Ps. 138, 6).

275

Nam qui natus ex virgine homo est, erat et tum filius Dei: sed qui filius hominis est, idem erat et Dei filius. Natus autem rursum exbaptismo, et tum Dei filius: ut et in idipsum, et in aliud nasceretur. Scriptum est autem cum adscendisset ex aqua, "Filius meus es tu, ego hodie genui te". Sed secundum generationem hominis renascentis, tum quoque ipso Deo renascebatur in filium perfectum, ut hominis filio ita et Dei filio inbaptismate comparato (In Ps 2, 29).

276

Atque ita et prophetae testimonio lavacro non eget, ct exempli sui auctoritate, humanae salutis sacramenta consummat, hominam et assumptione sanctificans et lavacro (In Matth. II, 5).

277

Et quia in regenerationis nostrae nativitate in haec sacramenta juramus, renuntiantes diabolo, saeculo, peccatis, cum interregantibus respondemus; retinendam usque in finem confes­sionis hujus fidem statuit dicens: "Qui jurat proximo suo, et non decipit" (In Ps. XIV, 14). Ut quod in regenerationis meae Symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam (De Tr, XII, 57).

278

Cum ergo innovamurbaptismi lavacro per verbi virtutem, aboriginis nostrae peccatis atque auctoribus separamur; recisique quadam exsectione gladii Dei. a patris et <нрзб.> affectionibus dissidemus; et veterem cum peccatis atque infidelitate sua hominem exuentes, et per Spiritum anima et corpore innovati necesse est ut ingeniti et vetusti operis consuetudinem oderimus (In Matth. X, 24).

279

Patet ergo universis aditus in Christo per conjunctionem carnis, si exuant veterem hominem et crici ejus affigant, et abhis, quae ante gesserunt, inbaptismo ejus consepeliantur ad vitam (In Ps. 91 9). Hujus (Iordanis) enim primum aquis peccatorum ablutio Joanne poenitentia praedicante donata est: et per quem populo in repromissionis terram iter fuerat per eam via nobis coelestis regni et novae generationis lavacro possessio aeternorum corporum inchoatur, aquis ipsis inbaptismo Domini consecratis (In Ps. 65, 11).

280

Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatic ingerunt unitatem, interrogo utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim, vere Ver­bum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico sumimus; quomodo non natura­liter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est.

Переход на страницу
Ваш комментарий
Рейтинг

Имя, оценка и комментарий будут опубликованы после модерации. Не указывайте личные данные. Политика конфиденциальности.